Rozmiar: 15909 bajtów

- 55 -

1294, April 30. Prag.

König Wenceslaus von Böhmen schenkt dem Kloster seine Stadt Mittelwalde.

Wencezlaus dei gracia rex Boemie, dux Cracovie et Sandomerie marchioque Moravie firmiter credimus ad eterne vite gaudia nobis promerenda proficere, cum religiosis et piis locis, in quibus assidue domino famulatur, de bonis temporalibus, quibus nos magnifice ditavit altissimus, liberaliter providemus. Ea propter presenti privilegio notum essevolumus tam presentibus quam futuris, quod nos ex devocione precipua, quam ad monasterium beate Marie virginis in Camencz ordinis Cisterciensis Wratizlaviensis dioecesis, in quo laudabiliter sicut accepimus domino deservitur sincera mentis promptitudine gerimus necnon pro nostra et progenitorum nostrorum animarum salute viris religiosis . . abbati et fratribus conventus eiusdem monasterii civitatem nostram Mittelwalde cum foro et iudicio, sicut alie civitates nostre Glaccensis provincie habent, necnon cum omnibus villis, agris cultis et incultis campis, patris, pascuis, silvis, nemoribus, aquis, piscacionibus, molendinis et iuribus ac pertinenciis eius de speciali gracia conferimus et donamus per eos ad iura et consuetudines regni nostri, tenendam et perpetuo possidendam; et quod nichilominus dicta civitas cum villis et omnibus supradictis semper ad regnum nostrum pertineat et omnia servitia, que claustra seu monasteria dicti regni nobis faciunt vel facere consueverunt, predicti abbas et fratres ipsius monasterii, qui pro tempore fuerint, nobis et heredibus nostris de bonis ipsis facere teneantur. In cuius rei testimonium presens privilegium exinde fieri et sigillorum nostrorum munimine iussimus communiri. Datum Prage per manus magistri Petri prothonotarii nostri Pragensis Wratizlaviensis et Wissegradensis ecclesiarum canonici anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto pridie Kalendas Maii indictione septima.

Or. Perg. Sicher echt. An rothgelber Seidenschnur hängt das grosse Doppelsiegel (Thron- und Reitersiegel) des Königs. Abgebildet bei Koegler, Chroniken der Grafschaft Glatz, 1841, hinter S. 440. In deutscher Uebersetzung bei Frömrich, S. 49 und Glätzische Miscellen, 1812, Bd. I., S. 151. Angeführt bei Mosbach, Wiadomości do Dziejów Polskich z Archiwum Prowincyi Szląskiej. Breslau 1860, S. 32. u. Koegler, a. a. O. S. 24.
Dieser merkwürdigen Schenkung, deren Realisierung sich urkundlich in keiner Weise bisher nachweisen liess, wird nur einmal noch, in einer späterhin eingehender zu besprechenden Klosterurkunde von 1617, April 12, gedacht. Schon um 1350 war M. im Besitz der Glubos (Glaubitz), Koegler, a. a. O. S. 398 flgd.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów